- CITHARA
- CITHARAAmphionis inventum Plinio, l. 7. c. 56. Citharam Amphion (invenit) ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. Septem chordis primum cecimt Terpander, octavam Simonides additit, nonam Timotheus, Citharâ sine voce cecinit Thamyras primus: cum cantu Amphion: ut alii Linus. Citharoedica carmina Terpander. Ubi quod de Timotheo habet, confitmatur edictô Ephororum Lacedaemone contra eum editô, quô condemnatus est, quod undecim (habet Salmasius) pro septem chordis citharam intendendo, veterem Musicam corruperit: την` πολυφωνίαν εἰσάγων, διά τε τᾶς πολυχορδίας, καὶ τᾶς κενότατος τȏυ μέλους, ἀγευνῆ καὶ ποικίλαν ἀντὶ ἁπλόας καὶ τεταγμέννας ἀμφιέννυται τὰν μῶσαν, apud Salmas. ad Solin. p. 121. Alii, uti Lyram Mercurio: ital Citharam Apollini tribuunt. Quod si ita est, quaerendum raeterea, inquit Scaliger, quare Apollinis signum arcum dextrâ, laevâ Charitas habuerit, quarum una lyram gereret, non citharam; altera tibias, tertia fistulam ori admoveret. Figura eius apud Graecos primum concinnata Cepionis tempore. qui Terpandri fuit discipulus: et appellata Asias, propterea quod a Lesbiis fuisset importata: Idem, Poetices l. 1. c. 48. Vide quoque infra, ubi de Citbara Davidis, ut et in voce Cithara. Certe a Lyra et chely aliam suisse Citharam liquet, quamvis non raro Poeris confundantur. Interium et ea testudinem habuit, ad recipiendum edendumque fidium sonum. Favonius eulogius in Somnium Scipionis, Terra nona, immotâ semper sede consistens, nullô canore concutitur et velut fundamenti vice circum se actis octo cursibus defixa libratur. Atque ut in Cithara testudo, sic ipsam mundanae harmoniae velut machinam praebet. Hinc cava Testudo, Virgilio de Orpheo, l. 4. Georgic, v. 464.Ipse cavâ solans aegrum testudine amorem.Ubi eius inventae lepidam historiam adfert Servius, vide quoque infra in voce Testudo. Plectrà percussam esse, docet Scholiast. Martial. ad l. 14. Epigr. 167.Fervida ne trito tibi pollice pustula surgat,Exornent docilem garrula plectra Lyram etc.Uti autem Apollo chelyn suam laurô coronavit, uti Statius habet, Theb. l. 6. et Sylv. l. 4. de quo ritu supra dirimus, in voce Chelys: sic exemplô eius Citharistae in sollennibus pompis Citharas suas deaurare solebant. Cuius rei mentio est apud Athenaeum, l. 5. in pompa Prolemaei, in qua trecenti Citharoedi auratas citharas pulsârunt cum aureis coronis etc. Apud Hebraeos memorabilis inprimis fuit, Cithara Davidis, Hebr. cinnor, unde Graecis κιννύρα: quae Iosepho sic describitur, Iud. Antiqq. l. 7. c. 10. Η῾ μὲν κινύρα δέκα χορδαῖς ἐξεμμένη τύπιτεται πλήκτρῳ, Cinyra quidem, decem chordis instructa, plectrô pulsatur. E quibus dubitat Bochartus, an Hebr. cinnor, recte reddatur cithara; quam Auctor Epistolae ad Dardanum, sub Hieronymi nomine, in modum Delta literae, i. e. triangularem describit, cum chordis viginti quatuor, quae per digitos Pindari variis vocibus tinnulis ictibus diversis modis concitentur etc. Vide hunc Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. et infra quoque voce Cithara: uti de more Cretensium ad Citharam pugnandi infra, voce Tuba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.